erasmice


Vt suscepta liberalibus pro disciplinis consilia, sibique necessario proposita quam optume fouerentur alerentur proueherentur ad artes tam discendi quam docendi excolendas, et operas praesertim his temporibus opportune augendas, cohors sociorum, qui Collegio Europaeo Studiis Humanitatis destinato praesunt, i. e. siglis uulgariter adhibitis CESV - siue etiam Centro Europeo di Studi Vmanistici, sicut alias uernacula uolubilitate rettulimus - "Desiderii" illius "Erasmi Roterodami" nomini dicatum, docta magnanimaque inaugurauit incepta, geminum scriptorum corpus instruere ex sententia constituens cui CPE inscriptio unimoda, uidelicet CORONA PATRVM ERASMIANA. Cuius si rationem tituli quaesieris, curiose uiator, ea palam, faculterque declarabitur: quippe cum florulentorum eiusmodi sertorum compositores non solum, dum uires suppetant, Latinitatis notitiam simul et Graecitatis publici iuris denuo facere uelint, quae quidem utraque cum Christiana, tum Classica iam uocitari meruit, consuetudine saeclorum cohonestante, uerum etiam βιβλιοφυλάκιον ecclesiasticorum auctorum illud inmerita obliuione eripere studeant, quod iampridem minime ignotum, de CORONA PATRVM prout εὖ τε καὶ καλῶς ἴσασιν οἱ μεμνημένοι, librariis SEI - seu Societatis Editoriae Internationalis potius - in aedibus olim comparabatur. Hoc fit scilicet, ut uetere tamquam ex fonte, eodemque adhuc ubere tamen, sitiens eruditorum familia rursus hauriat, dum de hoc operum magis quam laudabilium repositorio nonnulla inter aeque diserta SS. Patrum monimenta atque uenerabilia, quae quandoque nobis pro parte opitulaturis nonnisi emendatissima iterum proferentur, singulari cura ac diligentia prelis remittenda seligimus, ὡσαύτως ἣν ἐλάχομεν, ut adagio fruamur occasioni peridoneo, et Erasmico quidem uere, Σπάρταν ἡμῖν κοσμητέον. Atquin exquisito elegantiorum exemplorum delectu copiaque, hunce dumtaxat per laborem incepta nostra commendari posse speramus; quae politioribus saltem, urbanioribusque hominibus nec parum utilia, neque omnino ingrata fore confidimus.

CPE igitur, quod corpus proxime autumauimus esse duplex, binos in ordines ita dispertitur, quorum Series Patristica prior, alter uero Series Humanistica uocatur, ut index auctorum bifarius seorsum contineatur; qui tamen - clerici atque saeculares qui dicuntur, et prisci pariter recentioresque - uelut uno ex agmine prodeuntes, discreto licet temporis spatio, non absque causis apud Europaeos ipsos, iam seriori gnatos prosapiae, cultus nostratium ciuilis, atque institutionum ingenuis studiis tuendis conditores adhuc habiti sunt, humaniorum immo religionum, diuinarumque satores, a tardis nepotibus etiamnum quae plerumque celebrantur. Namque hoc saeculum, quantumcumque id est, degiturque praesens, haud intellegi potest aliter ac si postrema doctorum illorum aetas esse credatur, qua iisdem triplasiae conuersationis auspicibus Ἑλληνισμός, Romanitas, Christianismus, parili prope dignitate quondam exaequante, propitiis inter sese adloquiis diu, uarieque quasi sermocinantes adeo conserti sunt, ut hinc inde secum in symbolum iuncti - nec secus atque de multiiugis gentium, discrepantibusque per uniuersum terrarum orbem moribus ait poeta, Romulea dicione demum perdomitis - figurate confoederarentur, inque meram gratiam sub Roterodami illius nomine feliciter coirent. Cuius magistri tot, tantisque operibus omne in aeuum posteritatis admirationem mansuris de ingenio praedicare atque industria superuacuumst sane, cum is, ut inter omnes ferme consentitur, Christigeni uiri typos, eiusdemque litterati sit κατ'ἐξοχὴν factus, quia philologus exstitisse uidetur cunctorum optumus - nulli nempe concessit ipse, pertinacis instar Termini sibi pro emblemate sumpti, qua praestantia doctrina probitate fuerat - ad exemplar animi repraesentandum numquam non docta pietate exornati.

Itaque Series librorum utraque, quam ancipitem quidem superius diximus, tum Patristica, tum Humanistica, e typographeo Hermanni Loescher Taurinensi, χρονοφάγου subter insigne, curis eorum diuulgabitur, qui administrorum munere fungentes inque CPE syntagmate cooptati ad scriptores illos edendos summo studio se contulerunt. Ergo dextris ominibus huius bibliothecae penetralia, uel horti saepta, quo uerba rebus aptentur fortasse commodiora, rei publicae uirorum litteratorum uniuersae mox per nos patebunt: etenim ad CORONAM purpureis uelut e floribus conserendam, quos semperuiua PATRVM uirecta benignissime submittunt, commentariolis adauctis, interpretationibusque de more additis, editiones archetyporum operum quam integerrimae, uigilantissime ad excellentium codicum fidem recognitae, criticis quae dicuntur adnotationibus semper instructae necnon et adfabre typis excusae choro lectorum οὔτ'ἀμούσῳ μέντοι, οὔτε βαναύσῳ praebebuntur, nobis curatoribus alia pluraque promissuris. Quibus, ut utraque uernantium documentorum serie nouitas nouitati sine intermissione subnectatur, materies profecto non deerit, ei dummodo ne desint ἄνθρωποι εὐδοκίας.


    clicca qui per visualizzare la brochure di PRESENTAZIONE DELLA CORONA PATRVM ERASMIANA in formato PDF



PRAESIDES

Eminentissimus ac Reuerendissimus
Dom. RAPHAËL Card. FARINA
S. R. E. Card. Bibliothecarius Em.
Praefectusque em. Bibliothecae Apostolicae Vaticanae

Excellentissimus ac Reuerendissimus
Dom. HADRIANVS VAN LVYN
Episcopus Roterodamensis Em. atque Praeses COM.E.C.E. Em. (Commissionis Episcopatuum Communitatis Europaeae)



MODERATORVM COMITATVS

Reuerendissimus
Dom. FRANCISCVS BVZZI
Praefectus Em. Venerandae Mediolanensis Bibliothecae Ambrosianae

ALEXANDER CAPONE
Vniuersitatis Studiorum Lupiensis

CLEMENTINA MAZZVCCO
Vniuersitatis Studiorum Taurinensis

MICHAEL-IVO PERRIN
Vniuersitatis Studiorum Sorbonnensis - Lutetiae Parisiorum

THEODERICVS SACRÉ
Vniuersitatis Catholicae Louaniensis
Seminarii Philologiae Humanisticae

CHRISTOPHORVS SCHUBERT
Vniuersitatis Friderico-Alexandrinae Erlangensis-Norimbergensis

PAVLVS VITI
Vniuersitatis Studiorum Lupiensis


RENATVS VGLIONE
Praeses C.E.S.V. "ERASMO DA ROTTERDAM"
Moderator CORONAE PATRVM ERASMIANAE



REDACTIONIS OFFICIVM

MARCVS FANELLI
Venetiarum Vniuersitatis Ca' Foscari nuncupatae - redactor CPE



TABVLARIVM

CAESAR RICCARDI
Tabularius C.E.S.V. "Desiderii Erasmi Roterodami" nomini dicati

ad nos scribe:   info@cesutorino.it




visitatores







© 2019 - cesutorino@gmail.com