erasmice


Iam inde a mense Maio anni MCMLXXIX Augustae Taurinorum uernacula AICC, Adsocietatis Italicianae uidelicet Classicitati quam dicunt Colendae legatio in studiis humanioribus litterisque de munere fouendis operatur, cuius sedes apud Lycium ex «Valle Salicis» nuncupatum. Hac quidem legatione curante, quae a Renato Vglione, Adsocietatis nuper memoratae propraeside, originitus ducitur, XXX annos amplius coram oppidanis pleraque doctrinae lectisternia suae Palladi sunt opipare oblata, et tanta nostratium sedulitate, ut a Pedemontanis locis fama talium sollemnium totam per hanc paeninsulam longe lateque manaret: atque eorum in primis publici uu. dd. conuentus referentur oportet circiter XX, quibus omni ex Italia auditorium maximum interfuit undecumque congregatum: neque magistros tantum discipulosue, sed tam feminas quam uiros communium litterarum ac politioris humanitatis haud expertes acroaseon illarum participes fuisse constat, et frequentissimos quidem, nempe CD inter et M ferme hominum pro singulis scholis. Varium multiplicis operae testimonium plurimis perhibetur uoluminibus, quae actis horum symposiorum rite uulgatis censuram ab existimatoribus uel seuerioribus satis benignam, mentionisque praemia in ephemeridibus philologis, iisdemque tam patriis quam externis, at primoris enim gradus, persaepe meruerunt.

Studentes idcirco quo melius opportuniusque ea confirmarentur instituta, quae non Allobrogibus nostris modo, uerum Italis etiam eruditioribus non mediocriter profuisse uidentur, neque haec experientiarum messis, hoc si dictu fas est, ad id tempus aceruata dissiparetur, atque insimul patrimonium quodammodo morale tot per annos feliciter cumulatum, contubernales AICC quidam rectoresque Taurinense uirorum litteratorum sodalicium condere statuerunt, quod hodie singulariis litteris, ὡς συντομώτερον εἰπεῖν, CESV inscribitur, i. e. Centro Europeo di Studi Vmanistici nostratim, seu Collegium Europaeum Studiorum Humanitatis casce, si compendiariam eiusdem concilii ἐπιγραφὴν libentius, peregrine honorabilis ualde, neque eo minus Latine interpretari mauis, quodque in "Desiderii" illius "Erasmi" honorem eodem "Roterodami" nomine sunt auspicati; quippe cui uiro natione Batauo, Attico subtilitate, mente uero linguaque Latinissimo atque, ne pluribus, Europaeo uere, doctoralem sacrae theologiae lauream ac dignitatem ipse Subalpini Studii senatus olim tribuit merito.

Hoc igitur Collegium rite censitum, lege constitutioneque propriis ad regulam temperatum, cum suae potestatis suique iuris omnino sit, agnitioni hereditatis cunctorum Europaeorum trifariae primum, quae scilicet Romana, Graeca, Christiana pariter habetur, neque absque causa, deinde cretionis eiusdem usurae pro facultate destinatur, quam quidem uelut in testamento legatum a patribus habuimus auctoribusque, ut ingenua per studia ex opibus illius aureolis alios alii potissimum lucrifaciant, dummodo hereditate nobis acceptae recolantur litterae quae, caligine barbarorum saeculorum tandem discussa, hasce ciuitates et ipsum Occidentem ad humanitatem pristinam tenebrisque exemptam iterum informauerunt.

Ne tamen aut inani spe duci, aut nimio superbiae tumore, haud aliter ac fabulosa ranula illa, inflari uideamur, sociorum multitudine fautorumque fultos nos esse scito, perhumane uiator, et beneuolentia, qui adhuc semper his aliisque AICC inceptis publice sine mora plausere Taurinensis legationis de sponte promotis: quae inter doctiorum uirorum conuentus, dies penitiorum reconditorumque studiorum festos, humanarum litterarum scholas, dissertationes quae Ἀπαντήσεις siue Occursationes etiam cum Antiquis inscribi solent, peregrinationes eruditionis causa susceptas gratanter adnumerares.

Quapropter huc animum intendimus, uti Collegio nuper constituto, quin his ex iisdem potius radicibus paulatim educto, praeter humanitatis incrementum atque discendi progressionem ad nihil aliud tot tantaeque uires in commune denuo contentae referantur, copia fructuum hactenus collectorum ne quid detrimenti patiatur. Qui prouentus enim opimus per nouas liberalium disciplinarum scholas, per praelectiones necnon explicationes ingenuis studiis atque artibus ad huius aetatis rationem opportune prouehendis altiusque perscrutandis, perque colloquia, seminaria quae dicuntur, synedria tum municipibus, tum aduenis commoda; denique per textuum editiones, ἐρευνάς τε καὶ μελετήματα nobis utique digerendus seruandus fenerandus.

Quod quidem agetur, diis bene iuuantibus, utpote cum haec ad egregia proposita sententia simus adducti minime fallaci, dum opera huiusmodi fundata ad artes optimas litterasque fouendas apud nos magis magisque ualitura quam persuasissimum habemus. Namque quin hodie humanitas nostra uehementer periclitetur ultra aequora quoque et montana munimina, neque solum heic apud nos citraque Alpes, nemo sanest qui infitias eat; atque id adeo, ut posthac in studiis tam locus quam mos accurate scienterque docendi se, proh dolor, admodum contracturus uideatur. Nihilo tamen secius, utcumque sese ea res habebit, cuiquam eorum qui profitentur omnibus est uiribus perseuerandum, ut par est, praecipiendo erudiendo edocendo, ne humanarum grauiorumque disciplinarum institutio munus suum a maioribus traditum indigne inpieue dimittat.

Princeps ergo litterarum necnon scientiarum domicilium Ludus esto Studiumque, ac maneto; hoc autem ex tempore praesertim omnibus doctrinae propugnatoribus, neque solis litteratis, extra Mineruale pomoerium subpetias magis quam antehac opus erit arcessere, praesidia parare, auxilia adhibere. Itaque non aeditumis tantum Tritoniae siue administris, hoc est, doctorum ac magistrorum consortio, aduorsus hostilitatem horunce temporum quasi Giganteam pugnandum erit studiorum seruandorum gratia, sed cuique ciuium tam praesens morum formatio quam futura disciplinae condicio sit penitus cordi: cunctis, ad summam, τὸ τυραννικώτατον fastidientibus illud (sic enim in unum uelut coacta ruditatis errorisque germina notare non dubitamus hinc hincque serpentia, eademque iam intus, eheu, Palladiae saepis ipsius interdum pullulantia), si quo quidem calcante turpiter obtrita sub speciosis aequabilitatis titulis cetera deprimuntur, cum cuiusuis arbitrium tum artes mortalium omnium indolesque.

Quamobrem publico salutis iuuamini uotis litamus candidis ne operae deferuescat ardor, quam una cum pluribus humanitatis communione sociati cultui liberalissimorum studiorum et obseruantiae proprie oppidoque ciuili sollicite dabimus, immo quo uiuidioribus flammis idem in dies reflagret, corda mentes animos audacter incensurus. Quoniam etsi bellum, proinde fatemur ut Roterodamus noster, inexpertis tantum dulce, at sagum certe libertatis hac aetate pernecessaria sumere non est indignum, quemadmodum sapientiae castra fideliter sequi decorum maxime semper.











contattaci:   info@cesutorino.it







visite al nostro sito







© 2019 - cesutorino@gmail.com