erasmice


Haec aedicula Latinis nugellis Graecisque sacratur custodiendis, quibus uerumtamen ineptiis exemplar utriusque scripturae beneuolo lectori, si quis est, nonnisi nouissimum praebemus. Huc igitur uelut ad ἔρανον conlaticiis de more dapibus saepius instruendum, et lautis quidem uere, apud nos cenitatum uolup uenias, amabimus, quicumque uis obsonia prout libet ipse gerens inuicem, ut cuique nostrum quasi Saliaribus in epulis adcubanti geniales uariaeque ministrentur escae, quas mari terraque undecunde conquirentes urbane tecum in commune conferre malumus, quam foribus obditis ceu lurcones in secreto degustare. Nam pleraque litterularum inter cuppedia, nec uero de cellis deprompta tantum, sed etiamnunc in foro proposita uel, ut ita dixerimus, Reti distracta, hinc in apricum omnimoda proferri possunt, cum recentiorum auctorum scripta ex uernaculo cuiusque sermone Latine Graeceue uorsa, tum opuscula neotericorum ipsa, eademque modo metro soluta, modo numeris adstricta. Quapropter si sic optato responderis, uir bene docte, tui quoque gratia libellis hi plutei iuxta uota pedetemptim locupletabuntur, uti linguas ambas hodie maxime uiuaces, atque ad sonum, sucum, sensum denique aetatis huius exprimendum quam aptissimas esse pateat.

Ergo agedum, seu poeta, seu prosaicus es, ne remorere rogamus, immo κοινῇ potius nobiscum ἑστία τοὺς φίλους τῷ λόγῳ. Et si quid carminum, fabellarum, commentariolorum adhuc in arcanis contines, quod aut nondum sit editum, aut denuo uulgandum esse rearis, id ulla sine dubitatione loculamentis erutum Dictyagogo nostro siue Reticulatori mittas, sodes, qui idemst ac Punice Webmaster, ut heic per eius officia saluis iuribus adhiberi possit.




         click to open




Inferius nexus aliquot ad Classicitatem quae dicitur nostris reconciliandam temporibus pertinentes lectori praeterea commendamus.



http://www.alcuinus.net/GLL/exempla/exempla.htm

http://www.pesaro.com/latino/Chronic.html

http://www.webalice.it/claudiusdubitatius/Trivium/Folia/Folia_latina.htm

http://www.circuluslatinusinterretialis.co.uk/html/carmina.html

http://pineapplepubs.snazzystuff.co.uk/vates.htm

http://ephemeris.alcuinus.net/

http://www.suberic.net/~marc/poesislatina.html

http://www.akwn.net/








contattaci:   info@cesutorino.it







visite al nostro sito







© 2019 - cesutorino@gmail.com